HISTORIA LIBRI II MACHABEORUM

CAPUT VIII: De multiplici discordia fratrum

#quod proprium esse Romanorum Josephus testatur

Ea mortua, Aristobulus, collecto exercitu, contra fratrem movit arma. Cumque egressi essent fratres in campis Jerichontinis, victus Hircanus fugit in Jerusalem. Tandem ea lege in concordiam redierunt, ut Aristobulus regnaret, Hircanus vero sub eo quibuslibet fungeretur honoribus. Domos etiam permutaverunt. Erat autem cum Hircano Antipater Idumaeus, cujus prudentiam, et strenultatem timens Aristobulus calumnias ei praetendebat. Hic persuasit Hircano, ut se dolo circumventum quaereretur, et ut ad Aretham regem Arabum confugeret, cujus auxilio rediret in regnum. Noctu igitur egressi venerunt ad regem Arabum in oppidum, quod Petra dicitur, ubi regni sedes erat. Itaque, collecto exercitu, Aretha venit in Judaeam, et obsedit Jerusalem, quam et recepisset, nisi dux Romanorum Scaurus solvisset obsidium. Jam enim Syria desierat habere regem, facta Romanis tributaria. Missus erat Pompeius a Romanis contra Tigranem regem Armeniae, et Scaurum miserunt praesidem Syriae. Qui, cum audisset dissensionem fratrum in Judaea, ratus tempus esse quo de facili Judaeam poneret super tributo, in manu valida fines intravit Judaeae. Ad quem legati a fratribus utrinque venerunt, auxilium ei hinc et inde postulantes. Corruptus autem Scaurus trecentis talentis missis ab Aristobuload Arabes legatos mittit Romanorum, et Pompeii nomen eis intentans, nisi ab obsidione recederent. Recedens ergo Aretha Hircanum et Antipatrum Philadelphiae collocavit. Qui frustrati spe Arabum in adversarios spem contulerunt. Cum enim Pompeius Damascum venisset, cum multis muneribus venerunt ad eum, orantes, ut violentiam Aristobuli dignam odio judicaret, et Hircanum regno restitueret. Sed nec Aristobulus sibi defuit corruptione Scauri fretus. Cum autem Pompeius honorem regium ei non exhibuisset, indignans insalutato Pempeio recessit, et recepit se in Alexandriam, propter inexpugnabilem oppidi munitionem. Quem, collecto Romanorum Syrorumque exercitu, insecutus est Magnus, jussitque, ut de oppido ad se descenderet. Is vero, quia pro imperio vocabatur, decreverat potius periclitari quam parere. Consilio tamen suorum descendens ab oppido, relictis ibi custodibus, praecepit, ut non nisi manu sua scriptis epistolis obtemperarent, abiitque Jerosolymam. Quem statim insecutus est Magnus, alacer factus, circa Jerichonta, morte Mithidatis sibi nuntiata, ubi pinguissima Idumaeae regio et palmarum plurium, et balsamum nutrit. Cujus inciso lapidibus acutis robore, stillantem lacrymam ex vulneribus colligunt.